Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 128

Precedente Successiva

anima; necesse est fateri, aërem quoque sentire. Et quoniam
spiritus ad ipsum exhalat tanquam ad suum simile, veluti aqua in mare,
et ignis ad aethera, reliquum est, ut sentiat prorsus. Idcirco Virgilius
(Aeneid. 6. ) vocat sensum aëreum, atque aurai simplicis ignem.
Accurrit aër magis, quam quodcunque corpus aliud, ad replendum
inane; hunc autem actum esse virtutis bene sentientis in primo libro


ostendimus.
~ Venti quoque qui sunt aëris fluctus, vel vapores aeri simillimi,
idem ostendunt. Nam cum mors sit rebus tenuibus condensari, ideo
rarefactus aër circumfertur, quaeritando spatium suae tenuitati
conveniens, nec conari desinit, donec attenuatus sursum elevatur; vapores
quoque crassiusculi in visceribus terrae geniti exitum quaerunt
ne moriantur in aquam densati, et conquatiunt, confringuntque et
et egrediuntur: Aedificia demoliuntur et arbores, tanto efferuntur impetu,
quod nisi sentirent dolorem compressionis, non sic niterentur;
sed similes sunt animalibus undique angustiatis, quae nihil non moliuntur,
ut libertatem adipiscantur vitalem; ergo aër luce videt, motibus
audit, vaporibus odorat, tenuitate gustat, compressione et frigore,
caloreque tangit, dolet, gaudet, absque organis totus sentit, consentitque,
et sensus hi omnes tactus sunt modi varij, ut in secundo libro


dictum est.
Caput VII.
Aërem esse spiritum communem, et deferre scientiam
spirituum animalibus inclusorum ab altero
in alterum.

~ Aër praeterea defert scientiam ab altero in alterum hominem,
quando colloquuntur, ergo et ipse quoque eam
sentit, et qui nos ambit scientiam habet vocis. Anima
nostra interclusa nequit significare conceptiones suas alteri
interclusae etiam in corpore, quod facile foret, si liberae
essent, mutuo se tangendo. Sicut enim aqua alteram contingendo
aquam, illius suscipit motus, et frigus et calorem, scitque proinde
ipsa patiendo quid patiatur illa, ita aër ab altero afficitur aëre.
~ Porro spiritus noster, qui aëreus est, nequit tangere alterius spiritum,
idcirco coactus est significare quod cupit, per communem spiritum,
percutiendo hunc organis suis, et ea figurando ratione, qua
figurae illae alterius spiritum afficiendo, efficiunt, ut sciat quid

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche